|
Visite: 1362 | Gradito: | [ Picolo appunti ] |
Leggi anche appunti:La formazione dell'architetto - VitruvioLa formazione dell'architetto - Vitruvio Cum1 ergo tanta haec disciplina sit, LucanoLucano Nasce a cordova nel 39 d.c., parente di seneca. Per un certo periodo TerenzioTERENZIO Publio Terenzio Afro nacque a Cartagine. Giunse a Roma come schiavo. Prese |
Nimiam in servos severitatem domini adhibere non debent. Rem atrocem et memoria dignam Larcius Macedo, vir praetorius, a servis suis toleravit, cum superbus dominus et saevus esset. Cum corpus lavaret in villa Formiana, repente eum servi circumsistunt: alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem contundit. Cum exanimem eum putarent, abiciunt in fervens pavimentum: aliqui servi enim eum adhuc vivum credebant. Ille, sive quia non sentiebat, sive quia simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit. Tum demum omnes eum exanimem credunt: itaque eum excipiunt servi fideliores et concubinae, cum ulularent et clamarent, concurrunt. Ita et cum voces excitavissent et recreavisset loci frigus, cum tolleret oculos et agitaret corpus, vivere confitetur. Diffugiunt servi, sed ipse, cum propinqui eum aegre focilarent, paucos post dies decessit.