|
Visite: 1741 | Gradito: | [ Grande appunti ] |
Leggi anche appunti:SolicitudineSOLICITUDINE Seneca saluta il suo Lucilio. Sì, sono sempre dello Il dono della poesia (c.68, v.v. 51-76) - catulloIL DONO DELLA POESIA (C.68, V.V. 51-76) CATULLO Infatti voi sapete bene De Providentia - Lucio Anneo SenecaDe Providentia Lucio Anneo Seneca Parte prima 1. Quaesisti a me, |
TESTO E PARADIGMI
[1] Si quid est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in
qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium
studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum
rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me uadro prope suo jure debet. Nam quoad
longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari
ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam
rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu praeceptisque conformata,
non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus,
huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Infitior, infitiaris, infitiatus sum, infitiari
Versor, versaris, versatus sum, versari
Profacio, profacis, profeci, profactum, profacere
uadro, conficiis, confeci, confectum, confacere
Abhorreo, abhorres, abhorrui,abhorrere
Debeo, debes, debui, debitum, debere
Possum, potes, potui, posse
Respicio, respicis, respexi, respectum, respicere
Repeto, repeti, repetivi, repetitum, repetere
Existo, existis, extiti, existere
Accipio, accipis, accepi, acceptum, accipere
Opitulor, opitularis, opitulatus sum, opitulari
Servo, servas, servavi, servatum, servare
Possum, potes, potui, posse
Fero, fers, tuli, latum, ferre
Debeo, debes, debui, debitum, debere
Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, uadroe quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos uadro huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.
Miror, miraris, miratus sum, mirari
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Dedo, dedis, dedidi, deditum, dedere
uadro, pertines, pertinui, pertinere
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Contineo, contines, continui, uadroe, uadroe
[3] Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in uadroe uadroe et in uadro publico --- cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia --- hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo uadro dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique uadro uadroe judicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi
Video,es,vidi,visum,ere vedere
Utor, uteris, usus sum, uti
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Abhorreo, abhorres, abhorrui, abhorrere
Quaeso, qaesis, quaesivi, quaesere
Do, das, deti, datum, dare
Spero, speras, speravi, speratum, sperare
Excerceo, excerces, excercui, excercitum, excercere
Patior, patieris, passus sum, pati
Loquor, loqueris, locutus sum, loqui
Tracto, tractas, tractavi, tractatum, tractare
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis asciscendum fuisse. Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae --- nam ibi natus est loco nobili --- celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis uadroe, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae patibus cunctaeque Graeciae sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
Tribuo, tribuis, tribui, tributum, tribuere
Concedo, concedis, concessi, concessum, concedere
Sentio, sentis, sensi, sensum, sentire
Perficio, perficis, perfeci, perfectum, perficere
Possum, potes, potui, posse
Excedo, is, cessi, cessum, ere, ritirarsi
Informo, informas, informavi, informatum, informare
Soleo, soles, solitus sum, solere
Scribo, scribis, scripsi, scriptum, scrivere
Confero, uadro, contuli, conlatum, conferre
Nascor, nasceris, natus sum, nasci
Antecello, antecellis, antecellere
Contingo, contingis, contigi, contactum, contigere
Celebro, celebras, celebravi, celebratum, celebrare
Supero, superas, superavi, superatum, superare
[5] Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac
disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in
oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et
Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt ; et omnes, qui aliquid de
ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate
famae cum esset jam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adulescentiae prima fuit, eadem esset familiarissima senectuti
Colo, colis, colui, cultum, colere
Neglego, neglegis, neglexi, neglectum, neglegere
Dono, as, avi, atum, are, donare
Possum, potes, potui, posse
Judico, judicas, judicatum, judicare
Existimo, existimas, existimavi, existimatum, existimare
Absum, abes, abfui, abesse
Venio, venis, veni, ventum, venire
Nanciscor, nancisceris, cactus sum, uadro
Adhibeo, adhibes, adhibui, adhibitum, adhibere.
Possum, potes, potui, posse
Recipio, recipis, recepi, receptum, recepere
Erat temporibus illis jucundus Metello illi Numidico et ejus Pio filio; audiebatur a M. Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant. Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam: quae cum esset civitas aequissimo jure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
Audio,is,ivi,itum,ire ascoltare
Vivo, is, vixi, victum, ere
Colo, colis, colui, cultum, colere
Teneo, tenes, tenui, uadro, tenere
Adficio, adficis, uadro, adfectum, adfecere
Colo, colis, colui, cultum, colere
Percipio, percipis, percepi, perceptum, uadroe
Audio,is,ivi,itum,ire
uadro, studes, uadr, stadere
Simulo, simulas, simulavi, simulatum, simulare
Decedo, decedis, decessi, decessum, decedere.
Venio, venis, veni, ventum, venire
Ascrivo, ascribis, ascripsi, ascriptum, uadroe
Volo, vis, volui, velle.
Puto, putas, putavi, putatum, putare
Impetro, impetras, impetravi, impetratum, impetrare
[7] Data est civitas Silvani lege et Carbonis : ``Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent ; si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent ; et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.'' Cum hic domicilium Romae multos jam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.
Do, das, deti, datum, dare
uadro, ascribis, ascripsi, ascriptum, uadroe
Fero, fers, tuli, latum, ferre
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Proficiscor, proficisceris, profectus sum, proficisci
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Profiteor, profiteris, professus sum, profiteri
Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis ? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines : hujus judici causa cum mandatis et cum publico testimonio [venerunt] ; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His tu tabulas desideras Heracliensium publicas : quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnis. Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus ; et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare ; et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi jus jurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Infirmo, infirmas, infirmavi, infirmatum, infirmare
Possum, potes, potui, posse
uadro, ascribis, ascripsi, ascriptum, ascrivere
Adsum, ades, adfui, adesse
Opinor, opinarsi, opinatus sum, opinari
Scio, scis, scivi, scitum, scire
Audio, is, ivi, itum, ire
Video, vides, vidi, visum, videre
Intersum, interes, interfui, interesse
Ago, is, egi, actum, ere
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Adsum, ades, adfui, adesse
Venio, venis, veni, ventum, venire
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Desidero, desideras, desideravi, desideratum, desiderare
[9] An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit ? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus, quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam --- cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur; Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset --- Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad judices venerit, et unius nominis litura se commotum esse dixerit. In his igitur tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.
Intereo, interis, interivi, interitum, interire
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
uadro, quaeris, quaesivi, quaesitum, quaerere
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Possum, potes, potui, posse, intr., potere
Taceo, taces, tacui, tacere
Flagito, flagitas, flagitavi, flagitum, flagitare
Habeo, habes, habui, habitum, habere
Depravo, depravas, depravavi, deprevatum, depravare
Possum, potes, potui, posse, intr., potere
Ripudio, repudias, ripudiavi, repudiatum, repudiare
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Soleo, soles, solitus sum, solere
Corrupto, corruptis, corrupti, corruptum, corrumpere
Desidero, desideras, desideravi, desideratum, desiderare
Habeo, habes, habui, habitum, ere
Conloco, conlocas, conlocavi, conlocatum, conlocare
Profiteor, profiteris, professus sum, profiteri
Obtinuo, obtines, obtinui, obtentum, obtinere
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Resigno, resignas, resignavi, resignatum, resignare
Venio, venis, veni, ventum, venire
Dico, dicis, dixi, dictum, dicere
Video,es,vidi,visum,ere vedere
TESTO E TRADUZIONE (1° PEZZO)
[1] Si quid est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi,
[I] 1. Se vi è in me, o giudici, un po' di talento - riconosco quanto esso sia modesto - o una discreta esperienza
inqua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum
nell'oratoria, nella quale non posso negare di essere un po' versato, oppure una certa conoscenza di essa derivata dallo
artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
studio e dall'esercizio delle arti liberali, da cui mai in nessun periodo della mia vita mi sono allontanato, il qui presente
earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet.
A. Licinio, in modo particolare, deve da me pretendere, quasi come un suo diritto, il frutto di tutte queste doti.
Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae
Quanto più lontano possibile la mia mente ritorna al passato e al ricordo della prima fanciullezza,
memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam
risalendo tanto indietro, mi accorgo che proprio costui fu il primo ad avviarmi a questi studi e a
et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu
mettermi sulla strada della loro conoscenza. E se talvolta questa eloquenza, che si è formata grazie
praeceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris
all'incoraggiamento di Archia e in virtù dei suoi insegnamenti, fu motivo di salvezza per qualcuno e
opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et
se da lui appresi bene l'arte con cui posso assistere tutti gli altri e salvare alcuni, senza dubbio a lui
salutem ferre debemus.
sono obbligato ad offrire sostegno e difesa, per quanto è nelle mie possibilità
[2] Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni,
. E affinché nessuno si stupisca di quanto affermo, cioé che in costui vi è una sorta di ingegno
neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti
naturale che va al di là della cultura oratoria vera e propria, intendo precisare che nemmeno io fui
fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum,
mai esclusivamente dedito a questa sola disciplina, perché tutte le arti che si riferiscono all'uomo
et quasi cognatione quadam inter se continentur.
hanno un certo vincolo comune e sono tenute insieme quasi da una sorta di parentela.
[3] Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio publico --- cum
. Ma perché a nessuno di voi sembri strano che in un processo legale e in una causa penale che si tiene davanti a un
res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto
pretore del popolo romano, uomo eccellente, e davanti a giudici di grande moralità, con così cospicua presenza di
conventu hominum ac frequentia --- hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine
spettatori, io ricorra a questo tipo di oratoria che non soltanto si allontana dalla consuetudine processuale, ma anche dal
judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis
linguaggio forense, vi prego in questa causa di concedermi questa libertà, degna di un imputato di tal genere e, come mi
hanc veniam, adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro
auguro, a voi non molesta, che mi consentiate, cioé, mentre difendo un grandissimo poeta e uomo dottissimo, al
summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum,
cospetto di questa assemblea di uomini di varia cultura, di fronte alla vostra disponibilità e infine davanti al presidente
hacvestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac
dei tribunale, che mi consentiate, ripeto, di parlare un po' più liberamente di studi e di cultura letteraria e di ricorrere per
litterarum paulo loqui liberius, et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in
una persona di tal valore, pochissimo coinvolta in processi e cause per la sua vita ritirata e dedita agli studi, ad un
judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.
nuovo, per così dire, e inconsueto tipo di oratoria.
[4]Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non
Se avrò la certezza che mi concediate tanto, farò in modo che giudichiate non solo di non dover
modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis
togliere il qui presente A. Licinio dal numero dei cittadini, essendo già un cittadino, ma persino, se
asciscendum fuisse.
non lo fosse, di doverlo ammettere.
Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad
Infatti, non appena Archia uscì dalla fanciullezza e lasciata quella prima fase educativa che di solito
humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae --- nam ibi natus
avvia i ragazzi alla cultura, si dedicò all'arte della scrittura ed ebbe il merito di superare tutti per la
est loco nobili --- celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque
fama del suo talento, prima ad Antiochia - dove nacque da nobile famiglia -, città un tempo
studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae patibus
popolosa, ricca, meta di uomini dottissimi e fiorente di studi liberali. Poi in tutte le altre parti
cunctaeque Graeciae sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis,
dell'Asia e in tutta
exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
personaggio era superiore alla fama del suo talento e l'ammirazione per lui all'attesa del suo arrivo.
[5] Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio
5. Allora l'Italia era fiorente di cultura e civiltà greca e questi studi in quel tempo erano coltivati con
vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei
più passione che adesso nelle medesime città e anche qui a Roma non erano trascurati grazie ad un
publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque
clima di stabilità politica. Pertanto i Tarantini, i Reggini, i Napoletani gli fecero dono della
praemiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio
cittadinanza e di altre onorificenze e chiunque fosse in grado di valutare il talento di qualcuno, lo
dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus notus, Romam venit
stimò degno di conoscenza e di ospitalità. Noto per tanta fama anche a chi non lo conosceva, venne
Mario consule et Catulo.
a Roma sotto il consolato di Mario e Catulo.
Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas
Conobbe anzitutto quei due consoli dei quali l'uno poteva fornirgli come materia di ispirazione le grandissime imprese
tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias
compiute, l'altro, oltre alle imprese, poteva vantare la passione per le lettere e la sensibilità poetica. Ben presto i Luculli,
esset, eum domum suam receperunt. Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam
quando Archia indossava ancora la toga pretesta, lo accolsero in casa loro. E in conseguenza non solo del suo talento e
naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adulescentiae prima fuit, eadem esset familiarissima
della sua cultura, ma anche della sua naturale predisposizione alla virtù, quella casa, che fu la prima per lui ancora
senectuti.
giovane, gli sarebbe stata assai familiare anche da vecchio.
Erat temporibus illis jucundus Metello illi Numidico et ejus Pio filio; audiebatur a M.
6. Era allora caro amico del famoso Q. Metello Numidico e di suo figlio Pio, dava lezioni a M. Emilio, era in
Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et
intimità con Q. Catulo padre e figlio, era trattato con riguardo da L. Crasso, aveva strette relazioni con i
Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret,
Luculli e Druso, con gli Ottavi, Catone e tutta la famiglia degli Ortensi, ed era oggetto di grande
adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire
considerazione perché tenevano alla sua amicizia non solo quelli che desideravano apprendere o ascoltare
studebant, verum etiam si qui forte simulabant.
qualcosa da lui, ma anche chiunque volesse persino simulare un tale desiderio.
Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea
Dopo un certo periodo di
tempo, partito con Lucullo per
provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam: quae cum esset civitas aequissimo jure
giunse ad Eraclea, città federata con parità di diritti, e volle diventarne cittadino, cosa che ottenne
ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum
dagli Eracleesi sia perché ne era ritenuto degno di per sé,
auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
sia per l'autorità e l'appoggio di Lucullo.
Data est civitas Silvani lege et Carbonis: ``Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent; si
7. Gli fu concessa la cittadinanza secondo la legge di Silvano e Carbone, cioé 'a condizione che si fosse stati
tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem
cittadini di città federate a condizione che al momento dell'emanazione della legge si avesse avuto il
essent professi.'' Cum hic domicilium Romae multos jam annos haberet, professus est apud
domicilio in Italia e se ne fosse fatta dichiarazione entro sessanta giorni davanti al pretore'. Avendo già egli
praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.
da molti anni domicilio in Roma, fece la dichiarazione davanti al pretore Q. Metello, suo intimo amico.
Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim
8. Se di nient'altro dobbiamo parlare se non del diritto di cittadinanza e della legge che lo regola, non avrei più nulla da
horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa
aggiungere: la difesa è già chiarita. Infatti, o Grazzio, quale di questi fatti potrebbe essere invalidato? Potresti forse
auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse,
negare che ebbe la cittadinanza di Eraclea? E'qui presente un uomo di grande autorità, scrupolosità e dignità, M.
non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines: hujus judici causa
Lucullo, il quale afferma non di esprimere delle opinioni, ma di essere a conoscenza, non di aver avuto una semplice
cum mandatis et cum publico testimonio [venerunt]; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His
parte, ma di aver trattato la questione in prima persona. Sono qui gli esponenti di Eraclea, uomini nobilissimi; sono qui
tu tabulas desideras Heracliensium publicas: quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus
per questo processo con l'incarico di fare pubblica testimonianza e deporre che costui fu iscritto nelle liste dei cittadini
omnis.
di Eraclea, che, come tutti sanno, sono andate distrutte nell'incendio dell'archivio durante la guerra italica.
Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus; et de
E' ridicolo da parte tua non rispondere nulla ai fatti che vediamo e chiedere ciò che non possiamo avere, tacere delle testimonianze
hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare; et, cum habeas amplissimi viri
verbali e reclamare documenti scritti. Di fronte alla scrupolosità di un uomo così autorevole e al giuramento e alla buona fede di così
religionem, integerrimi municipi jus jurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt
onesti cittadini di un municipio, è ridicolo da parte tua respingere queste prove, che in nessun modo possono essere inquinate e
repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
pretendere di avere in mano quei documenti che, come tu stesso affermi, possono essere oggetto di falsificazione.
An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum
9 . Costui, che tanti anni prima che gli venisse concessa la cittadinanza, fece di Roma la sede di tutti i suoi
ac fortunarum suarum Romae conlocavit? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus,
beni, non ebbe forse domicilio in Roma? Non fece forse la sua dichiarazione? Sì, la fece, e proprio in quei
quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
registri che in pratica ricevono forza di ufficialità da quella dichiarazione resa davanti al collegio dei pretori.
Nam --- cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur; Gabini, quam diu incolumis fuit,
Infatti, mentre si diceva che i registri di Appio erano stati custoditi con poca cura e che quelli di Gabinio avevano
levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset --- Metellus, homo
addirittura perso ogni valore legale, per la di lui superficialità, prima per la condanna e poi, per la sua caduta in
sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad
disgrazia in seguito alla condanna stessa, Metello, invece, l'uomo più a modo e onesto che esista, fu cosi scrupoloso da
judices venerit, et unius nominis litura se commotum esse dixerit. In his igitur tabulis nullam
presentarsi davanti al pretore L. Lentulo e ai giudici, dichiarando di essere rimasto interdetto dalla cancellatura di un
lituram in nomine A. Licini videtis.
nome. Ebbene, voi vedete bene che in questi registri non c'è alcuna cancellatura sul nome di A. Licinio
[1] Si quid est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu praeceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.
[2] Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio publico --- cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia --- hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, adcommodatam huic reo, vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam si non esset, putetis asciscendum fuisse.
[3] Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae --- nam ibi natus est loco nobili --- celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae patibus cunctaeque Graeciae sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Erat Italia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo.
Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum, verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adulescentiae prima fuit, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis jucundus Metello illi Numidico et ejus Pio filio; audiebatur a M. Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant.
[4] Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam: quae cum esset civitas aequissimo jure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
Data est civitas Silvani lege et Carbonis: ``Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent; si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.'' Cum hic domicilium Romae multos jam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines: hujus judici causa cum mandatis et cum publico testimonio [venerunt]; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His tu tabulas desideras Heracliensium publicas: quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnis. Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus; et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare; et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi jus jurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? At non est professus. Immo vero eis tabulis professus, quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
[5] Nam --- cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur; Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset --- Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad judices venerit, et unius nominis litura se commotum esse dixerit. In his igitur tabulis nullam lituram in nomine A. Licini videtis.
Quae cum ita sunt, quid est quod de ejus civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam, sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic, qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur? Census nostros requiris scilicet. Est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse; superioribus, cum eodem quaestore fuisse in Asia; primis Julio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed --- quoniam census non jus civitatis confirmat, ac tantum modo indicat eum qui sit census [ita] se jam tum gessisse pro cive --- eis temporibus quibus tu criminaris ne ipsius quidem judicio in civium Romanorum jure esse versatum, et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule.
[6] Quaere argumenta, si qua potes: numquam enim his neque suo neque amicorum judicio revincetur.
Quaeres a nobis, Grati, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum: ceteros pudeat, si qui se ita litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum, neque in aspectum lucemque proferre: me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardit? Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque hoc ideo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas; quae, quantacumque in me est, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriam sentio.
Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem, nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus objecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae jacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines --- non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum --- fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cognitatione hominum excellentium conformabam.
[7] Quaeret quispiam: ``Quid? Illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu effers laudibus, eruditi fuerunt?'' Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certe quod respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse, fateor: etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt, divinum hominem Africanum; ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos; ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto si nihil ad percipiendam [colendam] virtutem litteris adjuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. Quod si non his tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen (ut opinor) hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum: haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.
[8] Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Rosci morte nuper non commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus? Quotiens ego hunc Archiam vidi, judices, --- utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis, --- quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere, commutatis verbis atque sententiis! Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni ratione defendendum putem!
Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare: poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, judices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci repondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos, instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.
[9] Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens attigit, et ipsi illi C. Mario, qui durior ad haec studia videbatur, jucundus fuit.
Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cujus vocem libentissime audiret: ``Ejus, a quo sua virtus optime praedicaretur.'' Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cujus ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est: qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum: populi Romani exercitus, eodem duce, non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum ejusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam: nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis, et incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis: nostra sunt tropaea, nostra monimenta, nostri triumphi. Quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur. Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum hujus proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebus adjungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii, non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
[10] Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem, majores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiciemus? Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat: propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Qua re si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: ``O fortunate'' inquit ``adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!'' Et vere. Nam nisi Illias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit; et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti, quasi participes ejusdem laudis, magno illud clamore approbaverunt?
Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos donaret et Gallos, credo hunc petentem repudiasset: quem nos in contione vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subjecisset, quod epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tunc vendebat jubere ei praemium tribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, hujus ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset? Quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut etiam Cordubae natis poetis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris suas dederet.
[11] Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest) sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. Jam vero ille, qui cum Aetolis Ennio comite bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati judices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. Atque ut id libentius faciatis, jam me vobis, judices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse verum tamen honesto vobis, confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute hujusce imperi et pro vita civium prope universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et jucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae:
qua quidem detracta, judices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo [et tam brevi] tantis nos in laboribus exerceamus? Certe si nihil animus praesentiret in posterum, et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnis cogitationes terminaret suas; nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
[12] An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam, jam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est sive --- ut sapientissimi homines putaverunt --- ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
Qua re conservate, judices, hominem pudore eo, quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate; ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniis expetitum esse videatis; causa vero ejus modi, quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, judices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, estque ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probata esse omnibus. Quae autem remota a mea judicialique consuetudine, et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, judices, a vobis spero esse in bonam partem accepta; ab eo qui judicium exercet, certo scio.
Appunti su: avocarit analisi, |
|
Appunti Spagnolo | |
Tesine Francese | |
Lezioni Tedesco | |